Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 92
Unproofread scanNot analysed yet
In chronica vertigine ex vitio hypochondriorum soleo roboudi randi fine circa quadras lunae per aliquot dies sequens exhibere electuarium: Recipe visci querni, corticis chinae ana unciam dimidiam, pulveris florum chamomillae, lumbricorum terrestrium ana drachmas duas, succini praeparati, extracti cardui benedicti ana drachmam unam, caryophyllorum, cinnabaris nativae praeparatae ana scrupulos duos, syrupi berberum uncias binas. M. F. electuarium, cujus drachma pro una dosi exhibeatur. §. VIII. Diaetae reOmnis autem curatio erit irrita, nisi recto rerum non cta ratio. naturalium usu adjuvetur. Quare cibos oportet esse faciles, quibus concoquendis digestionis officina sufficiat; removeantur Qui acria, salsa, acida, leguminosa, &quae flatus pariunt. debilem ventriculum fovent; iis prodest jejuno tempore cortices citri vel aurantiorum masticare. Nec quidpiam est, quod magis vertiginosos laedere valet, quam potus vinosi, spirituosi ac crevifiarii; quorum in locum vel decocta, vel fontem Selteranum modico vini nuptum substituere juvat. Motus corporis fit cautissimus ac placidissimus; ne ex vehementiori commotione novus excitetur paroxysmus. Aer feligatur temperatus ac ferenus; omne frigus, maxime partium infernarum fugiatur; &ab iracundia, terrore, moerore, quantum possibile, caveatur. Haec qui rite observaverit, quique sanguinis molem debito tempore imminui &excretionum naturalium libertatem conservari curaverit; habebit modum, quo ab ulteriori &vertiginis, &aliorum cerebri morborum invasione semet vindicare potest.