Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 94
Unproofread scanNot analysed yet
&P. II p. 314. describit. Vitanda vero cuncta sunt; quae nervos debilitant, ut sunt omnia vaporosa, narcotica, moschata &camphorata. Saepissime sit, ut cum vertigine complicentur affectus Remedia in nephritici; quo in casu bina potissimum lremedia efficacissima vertigine &velut specifica deprehendi. Vnum est succus ex dauco horspecifica. tensi recens expressus, cui, mane ea, quam octo cochlearia capiunt, quantitate assumto, infusum theiforme ex veronica, melissa, betonica, radice liquiritiae &semine foeniculi superbibendum dedi: alterum est pulvis ex lapidum cancrorum, radicis pimpinellae nigrae, &iridis florentinae aequali pondere compositus, &ad drachmam dimidiam bis quavis hebdomade vesperi sumtus. Ex quorum remediorum usu per aliquot hebdomades protracto magnam vidi efficaciam.