# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 94

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/94

& P. II p. 314. describit. Vitanda vero cuncta sunt; quae nervos debilitant, ut sunt omnia vaporosa, narcotica, moschata & camphorata. Saepissime sit, ut cum vertigine complicentur affectus Remedia in nephritici; quo in casu bina potissimum lremedia efficacissima vertigine & velut specifica deprehendi. Vnum est succus ex dauco horspecifica. tensi recens expressus, cui, mane ea, quam octo cochlearia capiunt, quantitate assumto, infusum theiforme ex veronica, melissa, betonica, radice liquiritiae & semine foeniculi superbibendum dedi: alterum est pulvis ex lapidum cancrorum, radicis pimpinellae nigrae, & iridis florentinae aequali pondere compositus, & ad drachmam dimidiam bis quavis hebdomade vesperi sumtus. Ex quorum remediorum usu per aliquot hebdomades protracto magnam vidi efficaciam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
