Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 96
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Vir annorum sexaginta sex, temperamenti sanguineo cholerici, corporis obesioris, marre nephritide ac vertigine caduca defuncta natus, in iuventute sua sanus vixit, nisi quod arthriticos quandoque &nephriticos motus fuerit perpressus. Postquam vero per octo novissimos annos vitam magis otiosam sub diaeta lauta vinosaque egit; sensit primum motus haemorrhoidales, dein sub potu thermarum Carolinarum mictum cruentum; &deniquegravem nephritidis paroxysmum, alvi obstructione, vomendique conatibus stipatum, sed ope emulsionum &nitrosorum semper superatum, aliquoties toleravit. Successit demum vertigo cum artuum imdecillitate, quae licet usu venaesectionum &laxantium mitigari primum videretur; paullo tamen post ex improviso vehementior cum vomitibus &sensuum abolitione recrudescebat. Sopitis per pulveres antispasmodicos vomitibus, vertigo caduca adhuc per quatuordecim inhaerebat dies, leni febricula stipata, sub qua aeger non incedere valebat, &pedes mirum in modum vacillabant. Anno abhinc elapso ad roborandos pedes descendit in balnea calidiora cum herbis radicibusque nervinis parata; sed brevi post in plenariam memoriae abolitionem, cum linguae paralysi &summa extremorum debilitate conjunctam incidit. A quibus sensim liberatus incommodis, tantum tamen pedum retinuit imbecillitatem, ut vix incedere possit. Ab eo tempore nephritici motus plane siluerunt, &magis magisque pinguescit corpus: sed vertigo per intervalla revertitur, &cum sternutatione non modo invadit, verum etiam finitur. Consultus ego suasi, ut pro ratione plethorae bis quotannis vena in brachio secaretur; loco cerevisiae decoctum ex radice chinae, sarsaparillae, santalo citrino, rasura ligni aloes, passulis ac cinamomo adhiberetur, sumto desuper pauxillo vini: victum commendavi exsiccantem, abstinentiam a pinguibus, carnibus coctis, &jusculis; nec non pediluvia ex herbis nervinis, sale communi, cineribusque clavellatis parata, &post horum usum juncturas &os sacrum unguento martiato, cum oleo rorismarini, thymi &majoranae mixto inungendas suasi.