# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 96

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/96

OBSERVATIO II. Vir annorum sexaginta sex, temperamenti sanguineo cholerici, corporis obesioris, marre nephritide ac vertigine caduca defuncta natus, in iuventute sua sanus vixit, nisi quod arthriticos quandoque & nephriticos motus fuerit perpressus. Postquam vero per octo novissimos annos vitam magis otiosam sub diaeta lauta vinosaque egit; sensit primum motus haemorrhoidales, dein sub potu thermarum Carolinarum mictum cruentum; & deniquegravem nephritidis paroxysmum, alvi obstructione, vomendique conatibus stipatum, sed ope emulsionum & nitrosorum semper superatum, aliquoties toleravit. Successit demum vertigo cum artuum imdecillitate, quae licet usu venaesectionum & laxantium mitigari primum videretur; paullo tamen post ex improviso vehementior cum vomitibus & sensuum abolitione recrudescebat. Sopitis per pulveres antispasmodicos vomitibus, vertigo caduca adhuc per quatuordecim inhaerebat dies, leni febricula stipata, sub qua aeger non incedere valebat, & pedes mirum in modum vacillabant. Anno abhinc elapso ad roborandos pedes descendit in balnea calidiora cum herbis radicibusque nervinis parata; sed brevi post in plenariam memoriae abolitionem, cum linguae paralysi & summa extremorum debilitate conjunctam incidit. A quibus sensim liberatus incommodis, tantum tamen pedum retinuit imbecillitatem, ut vix incedere possit. Ab eo tempore nephritici motus plane siluerunt, & magis magisque pinguescit corpus: sed vertigo per intervalla revertitur, & cum sternutatione non modo invadit, verum etiam finitur. Consultus ego suasi, ut pro ratione plethorae bis quotannis vena in brachio secaretur; loco cerevisiae decoctum ex radice chinae, sarsaparillae, santalo citrino, rasura ligni aloes, passulis ac cinamomo adhiberetur, sumto desuper pauxillo vini: victum commendavi exsiccantem, abstinentiam a pinguibus, carnibus coctis, & jusculis; nec non pediluvia ex herbis nervinis, sale communi, cineribusque clavellatis parata, & post horum usum juncturas & os sacrum unguento martiato, cum oleo rorismarini, thymi & majoranae mixto inungendas suasi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
