Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 99
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. 1) Vertigo praesens rectissime vocatur hypochondriaca, eo quod suos natales a malo hypochondriaco mutuetur. Haec autem vertiginis species, si inveteravit, longo pertinacior, curatuque longe difficilior est, quam omnes reliquae, utut idiopathieae: quoniam omnes totius corporis nervosae ac vasculosae partes simul a tono suo sunt dejectae, omnes totius corporis functiones simul languent, &ipsa mens anxia, meticulosa &inconstans est; unde etiam diuturniorem non perferunt medicationem, sed mox hunc, mox illum adeunt medicum, &mox hoc mox illud adpetunt medicamen. 2) Eo autem gravior est in nostro aegrotante morbus quum jam omnibus, quae his in affectibus adhiberi solent, usus fuerit remediis, &novissime tale vitae genus selegerit, quale ad curandos eiusmodi morbos admodum necessarium est: neque tamen minus valetudinem nondum recuperavit. Praeterea ad majorem hujus mali pertinaciam multum contribuit 1) perversa medicatio, qua vomitorium uno die quinquies, idque pessimo consilio fuit adhibitum; 2) alvi contumax, nec ullis remediis cedens segnities; quippe quae spasmodicam imi ventris stricturam, una cum majori humorum ad caput raptu sustentat. 3) Quamobrem angusta profecto curationis spes superquae non alia ratione institui poterit, quam ut aegrotus est; exactissimae victus observationi insistat; pediluviis tepidioribus, blandis laxantibus, &nervinis utatur; &demum molares Carolinarum thermas sub debito adhibeat regimine. OBSERVATIO IV. Vertigo Vir juvenis, maritus, temperamenti sanguineo cholerici, cumcatasub regulari narium haemorrhagia sanus semper vixit: ea vero racta spuin ria. ineunte aestate cessante, capitis dolores per totam aestatem perpetuo adfligentes sensit. Hos Decembri mense remittentes excipiebat gravis vertigo cum tendente &lancinante musculorum temporalium dolore, somnoque turbulento stipata. Iungebantur oculorum obnubilationes, &ante illos punctula perpetuo obversabantur. Alvus insuper adstrictior erat; &flatulentiae, utut cibi non nisi molles fumerentur, abdomen cum spirandi difficultate distendebant.