Latin
ii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 ii
Unproofread scanNot analysed yet
ARTIS SALVTARIS STVDIO ASCLEPIATARVM PROGENIEI STIPENDIVM HOO SEPTIMVM CONFERT OCTAVVM SI DEVS VITAM VIRESQVE PROROGAT VOVET FRIDERICVS HOFFMANNVS. Herapiae rationalis, tomum quartum lectori peritae medicae cupido iam exhibeo paulo tardius, quam promiseram ob increscentes quotidie occupationes in senio, quo vires corporis non parum decrescere incipiunt. Complectitur hic tomus aegritudines, quae paulo longius protrahuntur admodumque difficilem recipiunt sanationem; unde etiam chronicarum nomine veniunt &recte duplicis esse generis statuuntur, quarum aliae a solidorum motu nimis adaucto nascuntur, ut fere sunt spasmodico convulsivae, in praecedente jam tomo pertractatae; aliae contra a solidarum partium motricium imbecillitate tonoque ac robore deiecto, &abhinc dependente languidiori fluiitized by Google Dis fluidorum motu oriuntur quarum indolem &effectus iam describere propositum est.