# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 iv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/iv

Scire autem licet, hos morbos iterum dupliciter esse considerandos: alii quippe, qui inentem ac sensus afficiunt, in suprema corporis parte sedem suam ac domicilium constituunt, quorum naturam, causas & medendi methodum in prioribus huius voluminis capitibus paulo accuratius euoluere annisi sumus; reliquos, qui ex viscerum medii & infimi ventris, quae vitalium: humorum elaborationi ac depurationi seruiunt, atonia ortum trahunt, in posterioribus capitibus accuratiori tam pathologicae quam therapeuticae considerationi subiecimus. Atque hi morbi in uniuersum eius sunt naturae ac conditionis, vt ob lentiorem & vacillantem sanguinis & humorum circuitum stagnationes, vasorum obstructiones & indurationes, adeoque labem solidis partibus & visceribus inferant, vitae infensissimam, quae profecto difficillime expugnatur. Quare etiam horum morborum sanatio summam medentis prudentiam & accuratiorem appropriatorum summeque efficacium remediorum cognitionem desiderat; equidem in nullo morborum genere ars nostra magis se manifestat, ac in cura chronicarum affectionum, quia sub his parum potens natura haud facile vitium, altius insidens, suis viribus excutit, quum contra confiteri omnino oporteat, artem in acutis parum valere; utpote in harum curatione plus sibi natura vindicet, & ibi medicus saepe spectatorem tantum agat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
