# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 vi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/vi

Et hic motus vere vitalis, qui a rebus & causis mere naturalibus & externis potissimumque ab aere & alimentis, recte id pronuntiante HIPPOCRATE, proficiscitur, non modo sanitatem conseruat, sed etiam ad sanationem morborum multum valet. Nam intensior & eelerior in acutis redditus ipsam causam, quae febrem inducit, breui & certo tempore, per congrua emunctoria eam expellendo, tollit & saepius aegritudines periculi plenissimas, ipsam pestem, inflammatorias & exanthematicas febres, sua sponte, parum adiuuante medico, feliciter persanat. Res vero longe aliter se habet in longis affectionibus, ubi languidior & tardior sanguinis circuitus ad ingignendos morbos, accumulando materiam excrementitiam, multum contribuit. Tantum enim abest, ut caussae morbificae, altius vitalibus partibus insidenti, elidendae & foras eliminandae sufficiat, ut omnino opus sit medico, qui consilio & auxilio succurrens efficacibus remediis materiam valetudini infensam ad excretionem praeparet, pertinaces obstructiones soluat, & sanguinis segniorem motum augendo, per aperta emunctoria, quae noxia sunt proscribere contendat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
