# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 vii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/vii

In morbis igitur chronicis, tum avertendis, tum sanandis & levandis, medicus omnino artis praestantiam quam optime potest ostendere, & nominatim quidem in diuturnis febribus, in morbo melancholico-hypochondriaco, cachexia, tabe, hydrope, scorbuto, lue venera asthmate convulsiuo, gonorrhoea, & fluore albo inveterato, sphacelo, morbo nigro Hippocratis, haemoptysi, cruento vomitu & hujus generis pluribus; quae ope naturae nunquam sanescunt, sed utique desideratissimam medici opem postulant. Quicunque itaque in ejusmodi morbis prae aliis laude quidquam digni efficere potest, is certe aliis praeferendus & praestantissimus habendus est. Verum, sicut peritia medici in hisce morbis quam maxime se prodit; ita etiam ignorantia & imperitia, si quis non recte eos tractare novit, se manifestat. Certe, si veritatem non dissimulare debemus, inter perpaucos eminent illi, qui in contumacibus Dig bus hisce morbis, quid noceat vel prosit, recte diiudicare valent; pauci quoque sunt, qui intimas eorum caussas, ad quas tollendas omnis medentis dirigi debet intentio, & sedes, ubi consistunt & tyrannidem suam exercent, vere perspectas habent; multominus appropriata & efficacia aduerSurrexerunt nostra sus eos remedia norunt tempestate, qui ex plethora atque ex sanguinis excretionibus deficientibus & suppressis omnem chronicarum passionum originem deriuare summo studio contendunt, quum tamen, re altius perspecta, magis a boni sanguinis defectu, seri excrementitii colluvie & copia, debilitate generis nervosi & viscerum labe, earum origo & symptomatum caussa sit deriuanda. Ex qua falsa theoria, perversa demum medendi ratio processit; siquidem fere omnis generis chronicos morbos per venaesectionem in pede crebrius instituendam & per medicamenta, quae fluxum sanguinis, praesertim in viris haemorhoidalem, promouent, & auertere & persanare sibi persuasum habent, effectu tamen minus auspicato succedente.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
