Latin
x
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 x
Unproofread scanNot analysed yet
Plura mihi obuia recensere possem exempla, ubi in sanguine plenis &vegetis corporibus, in quibus nulla ad hunc fluxum dispositio nec procliuitas apparuit, repudiata sanguinis missione in manu, ea tantum in pede fuit instituta, propter exiguas autem venas parum sanguinis effluxit, graues chronici morbi, ut sunt asthma sanguineum cum hydrope anasarca iunctum, affectus soporosi, paralytici quoque &podagrici suborti fuerunt; qui per sufficientem sanguinis e secta in manu vena detractationem insigniter leuati &convenientium remediorum ope sanati fuerunt inteCeterum ingenue etiam hoc loco gerrime. confitendum est, communem, quae nostris temporibus viget, chronicis affectionibus medendi methodum maxima ex parte praeposteram esse atque perversam; adeo vt inde non conualescant aegri, sed peius potius habeant &diutius torqueantur. Plurimi in hac mala fundata versantur opinione, in rebellibus hisce morbis vi quadam &multum validis medicamentis opus esse ad obstructionum repagula referanda, humores viscidos &in minimis meatibus subsistentes fortiter resolvendos eosque per excretoria eiiciendos: quare non temperatis, lenioribus &sic dictis Galenicis, sed activis, fortioribus, chymico igne excoctis &ex mineralium regno petitis ad averruncandos hos morbos remediis utuntur; cum tamen vera &confirmata satis experientia contrarium plane doceat.