Latin
xii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 xii
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero dissimulandum est, inter caussas, cur multi difficiles morbi ad sanitatem non reducantur, hanc potissimum valere, quod tam medici quam aegrotantes utplurimum, nisi statim auspicatum remediorum effectum conspiciant, ad crebram mutationem medicamentorum valde proclives sint. Et revera nihil magis valetudini officit, ac crebrior remediorum variatio &copia. In universum quippe tenendum est, omnis generis morbos, maximeque diuturnos, non multa &varia, sed pauca, selecta, &simplicia magis quam composita, leniora, quam validiora desiderare remedia, sed eorum continuatione opus habere. Nam uti natura in omnibus est simplex &simplices quoque morborum sunt caussae; ita quoque in sanando &simplicitate &pauco adparatu gaudet. Et uti in magnis rebus expediendis tempore sufficienti opus est, sic pariter id valet in artis operibus. Ultimo loco inter caussas aegrae curationis nec hoc reticendum puto, quod aegri, Dig aegri; praesertim malo hypochondriaco afflicti, peculiari animi adfectu laborent, qui mihi nomine pharmacomaniae venit, quo perpetuo medicamina urgent, &omnes, qui nomen gerunt medici, in consilium adhibent, eorumque medicamentis utuntur, inde vero efficiunt, ut nunquam valetudinem recuperent.