Latin
105.1 to 105.4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 105.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruauimus porro, grauidas, quae alui sunt adstrictioGrauidae ris &sub sedentario vitae genere, neque medio gestationis nonnullae tempore, neque vltimis mensibus, nimiam vasorum pleniconcurrente diaetae vitio. tudinem sanguinis detractione minuunt, in puerperio constitutas, grauiter semper decumbere, &purpurea hac labe infestari. Quemadmodum enim praegnantes fere omnes, semper exundantem sanguinis copiam alunt, &ob canalium distensionem tonique in iis relaxationem, lentius procedente sanguinis &humorum cursu, parcius quoque facta superfluorum &sordium per secretioni &excretioni dicatas officinas secessione, successiue succos contrahunt &colligunt impuros: ita certe, si alimentorum minus congruorum vsus accedit, &elementa, ad vires tuendas &valetudinem sustentandam necessaria, vitium habent &temerata corpus subeunt, longe maior corruptela inducitur &imis penetralibus insinuatur, quae apertius postmodum sanitatem oppugnat, &lethales nonnunquam morbos parit. §. XXIV. Deinde purpura, inprimis miliari solenniter tentantur puPuerperae, si erperae, si primis a partu diebus lochiorum fluxus non rite succelochia non dit, sed vel prorsus deficit &cohibetur, vel parcius manat, vel rite succedunt. iusto citius desinit, vel plane terrore, aut admisso liberius frigore, protinus sistitur atque supprimitur. Nam in grauidis, ob sanguinis &humorum redundantiam, vteri vasculosa valde &cellulosa compages mirifice expanditur, &facta congestione, oppletur, vt sanguis tardius &difficilius ibi circumagatur, neque penitus in alimoniam foetus absumtus, in vasis vterinis stagnet, crassus &foeculentus euadat, donec tandem excluso partu, vasis, quibus vtero adhaeret placenta, lochiorum fluxu cruor effundatur &evacuetur. Quod si itaque vel ex ipsius sanguinis vitio vel vigoris naturae defectu, (Hossm. Syst. T. IV. P. 5. )pstu, corruptus hic cruor non sufficienter expurgatur, sed inverso motu, in vasa maiora &nobiliora viscera, cor, pulmones &cerebrum transit ac resorbetur; neutiquam certe mirum est, si inde febres cum magna seri impuritate &corruptione, qualis nostra est, stipatae, oboriantur, aliaque grauissima illis complicata pathemata suscitentur. §. XXV. Constantis praeterea in praxi medica obseruationis est, feminas longe grauius &frequentius laborare purpura tum chronica tum acuta, quam viros, propter mensium negotium. lure enim vterus potissimus huius mali fons dici meretur, qui DEMOCRITO teste, ep: de nat. hum. ad Hippocrat.