# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 105.1-4

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/105.1

Obseruauimus porro, grauidas, quae alui sunt adstrictioGrauidae ris & sub sedentario vitae genere, neque medio gestationis nonnullae tempore, neque vltimis mensibus, nimiam vasorum pleniconcurrente diaetae vitio. tudinem sanguinis detractione minuunt, in puerperio constitutas, grauiter semper decumbere, & purpurea hac labe infestari. Quemadmodum enim praegnantes fere omnes, semper exundantem sanguinis copiam alunt, & ob canalium distensionem tonique in iis relaxationem, lentius procedente sanguinis & humorum cursu, parcius quoque facta superfluorum & sordium per secretioni & excretioni dicatas officinas secessione, successiue succos contrahunt & colligunt impuros: ita certe, si alimentorum minus congruorum vsus accedit, & elementa, ad vires tuendas & valetudinem sustentandam necessaria, vitium habent & temerata corpus subeunt, longe maior corruptela inducitur & imis penetralibus insinuatur, quae apertius postmodum sanitatem oppugnat, & lethales nonnunquam morbos parit. §. XXIV. Deinde purpura, inprimis miliari solenniter tentantur puPuerperae, si erperae, si primis a partu diebus lochiorum fluxus non rite succelochia non dit, sed vel prorsus deficit & cohibetur, vel parcius manat, vel rite succedunt. iusto citius desinit, vel plane terrore, aut admisso liberius frigore, protinus sistitur atque supprimitur. Nam in grauidis, ob sanguinis & humorum redundantiam, vteri vasculosa valde & cellulosa compages mirifice expanditur, & facta congestione, oppletur, vt sanguis tardius & difficilius ibi circumagatur, neque penitus in alimoniam foetus absumtus, in vasis vterinis stagnet, crassus & foeculentus euadat, donec tandem excluso partu, vasis, quibus vtero adhaeret placenta, lochiorum fluxu cruor effundatur & evacuetur. Quod si itaque vel ex ipsius sanguinis vitio vel vigoris naturae defectu, (Hossm. Syst. T. IV. P. 5. ) pstu, corruptus hic cruor non sufficienter expurgatur, sed inverso motu, in vasa maiora & nobiliora viscera, cor, pulmones & cerebrum transit ac resorbetur; neutiquam certe mirum est, si inde febres cum magna seri impuritate & corruptione, qualis nostra est, stipatae, oboriantur, aliaque grauissima illis complicata pathemata suscitentur. §. XXV. Constantis praeterea in praxi medica obseruationis est, feminas longe grauius & frequentius laborare purpura tum chronica tum acuta, quam viros, propter mensium negotium. lure enim vterus potissimus huius mali fons dici meretur, qui DEMOCRITO teste, ep: de nat. hum. ad Hippocrat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
