Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 108
Unproofread scanNot analysed yet
Plures iam elapsi sunt anni, quum Saxoniam inferiorem purpura epidemice peruagaretur, &cum catarrhali febre iuncta, infantes maxime infestaret, quae originem fuerat sortita ex antecedente diuturna nebulosa &pluuiosa temporum conditione, quam frigidior ex orientali &boreali plaga spirans aura exceperat: prout pluribus memoratur in docta BOETTIGERI de purpura rubra epidemica, Helmstadii habita dissertatione. Simili ratione M. N. C. Dec. I. An. VI. pag. 145. fidem faciunt, quod insequente mollem &nimbosam hiemem vere, purpura maligna exorta, per totam aestatem populares habuerit circuitus, &infantibus maxime solennis fuerit atque funesta. Aeris quoque minus puri &variis alienis, actiuae indolis exhalationibus referti constitutio in caussa est, quod nonnulla prae aliis loca hunc morbum facilius &generent &pertinacius foueant. Sic plurima animo obuersantur exempla eorum, qui, purpura in nostra hac vrbe correpti, &in loca alia salubriora profecti, sanitatem recuperarunt; simulac vero huc redierunt, &aliquandiu hic commorati sunt, in priorem morbum reciderunt. Hinc etiam praecipua ducenda videtur ratio, quare menses Martius &Aprilis, catarrhalibus, exanthematicis &purpuraceis febribus proferendis tantopere faueant; siquidem decurrentibus his, caelum plerumque grauius, asperum &mutabile incumbit, &atmosphaera tetris, e compluuiis a niue discussa eleuatis exhalationibus inquinata est atque oppleta. XXIX. Hactenus purpurae subiecta &causas perpendimus potissimas, quae, in chronica praesertim, cum causis scorbutum ingenerantibus admodum conueniunt.