# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 108

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/108

Plures iam elapsi sunt anni, quum Saxoniam inferiorem purpura epidemice peruagaretur, & cum catarrhali febre iuncta, infantes maxime infestaret, quae originem fuerat sortita ex antecedente diuturna nebulosa & pluuiosa temporum conditione, quam frigidior ex orientali & boreali plaga spirans aura exceperat: prout pluribus memoratur in docta BOETTIGERI de purpura rubra epidemica, Helmstadii habita dissertatione. Simili ratione M. N. C. Dec. I. An. VI. pag. 145. fidem faciunt, quod insequente mollem & nimbosam hiemem vere, purpura maligna exorta, per totam aestatem populares habuerit circuitus, & infantibus maxime solennis fuerit atque funesta. Aeris quoque minus puri & variis alienis, actiuae indolis exhalationibus referti constitutio in caussa est, quod nonnulla prae aliis loca hunc morbum facilius & generent & pertinacius foueant. Sic plurima animo obuersantur exempla eorum, qui, purpura in nostra hac vrbe correpti, & in loca alia salubriora profecti, sanitatem recuperarunt; simulac vero huc redierunt, & aliquandiu hic commorati sunt, in priorem morbum reciderunt. Hinc etiam praecipua ducenda videtur ratio, quare menses Martius & Aprilis, catarrhalibus, exanthematicis & purpuraceis febribus proferendis tantopere faueant; siquidem decurrentibus his, caelum plerumque grauius, asperum & mutabile incumbit, & atmosphaera tetris, e compluuiis a niue discussa eleuatis exhalationibus inquinata est atque oppleta. XXIX. Hactenus purpurae subiecta & causas perpendimus potissimas, quae, in chronica praesertim, cum causis scorbutum ingenerantibus admodum conueniunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
