# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 109

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/109

Peccat enim similiter in scorbuto sanguinis dyscrasia acris, salsa, sulphurea, tantum quod in purpura magis sit exaltata & subtilior reddita: conferunt ad eius generationem habitus corporis laxior, diuturnae animi aegritudines, atque naturales se & excretiones impeditae; conferunt aeris intemperies vappida, loca humida & decliciora, cibi incongrui, duri, sanguinisque tum defectus tum redundantia, & huius generis alia. Quae vero quum ita sint, hic difficilis oritur quaestio, cur purpura, praesentibus omnibus, quae ad eius generationem faciunt causis, ante aliquot demum lustra producta sit. In qua quidem re tam perplexa decidenda aperte fateor: communis mali, communem etiam esse caussam. Iam vero in superioribus latius deduximus, in purpura chronica peccare maxime impuri salsi, excrementitii seri, in miliari lymphae putridae, vappidae, acidae copiam, & hanc materiam tam acidam, quam acrem salinam, in sanguine contentam, motu intestino calido longe peiorem indolem nancisci, vt partes neruosas grauius laedat, sollicitet, ac tandem cum grauibus symptomatibus febris expulsiua gignatur. Necessarium igitur est, vt oculos circumferamus, num in diaeta, & victu, qui humoribus vitalibus tam materiam, quam temperiem ac intemperiem suppeditat, quidpiam in plurimis Germaniae locis admissum sit, quod ante quadraginta, & quod excurrit, annos ignotum fuit. Id vero, vt aperte loquamur, est ille fere vniuersalis vsus, seu potius abusus potuum calidorum, inque primis exotici coffee. Adeo enim in patria nostra huius potus vsus inualuit, vt quasi coffee-mania vbiuis ferme regnare videatur, quum praesertim feminae, nobilioris aeque ac vilioris sortis, quotidianum illum habeant, & non solum mane, sed etiam post meridiem, domi & foris conuenientes, eundem cupide sorbillent, quin inurbanum reputent, inuisentes hac potione non ad saturitatem vsque expletas dimittere. Et annotamus certe, quod ex eo tempore, quo sorbitio huius potus adeo in consuetudinem abiit, nec non iis in locis, vbi frequentioris vsus est, plus etiam purpura regnarit & increuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
