Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 111
Unproofread scanNot analysed yet
Constat porro, quod in anfractuoso hoc canali foeculentiae, ex eduliis varii saepe generis, incongruis acidis, fermentescibilibus, semi corruptis, e mari desumtis, confluant &concurrant, &quod denique haec omnia commixta &collecta, vt purgamenta, per ani secessum exturbari, neque rursus humoribus vitalibus, tanquam plane incongrua &infesta commisceri debeant. Quaecunque igitur hanc recrementitiarum &valde pernicialium sordium per aluum excretionem impediunt, &vt haec rursus sanguinis massam subeant, efficiunt; omni procul dubio ad ingentem sanguini impuritatem inducendam faciunt, inuehendo ipsi eiusmodi potissimum sordes, quae ad cutis emunctorium vnacum illo propelli quidem, non tamen vt sudoris materia promte difflari possunt, sed ob acrem indolem sensibilem hanc officinam destruunt, ibique obhaerescentes, maculas siue pustulas protrudunt. Etenim quotidianae obseruationis est, quod in cachecticis &scorbuticis, si aluus adstringitur, pustulae, gutta rosacea &vlcerosae cutis defoedationes oboriantur: nec non, quod aluina excretione in ardentibus &acutis febribus suppressa, purpura sequatur; quum contra, qui in harum declinatione criticum alui fluxum experiuntur, exitiali hoc exanthemate non corripiantur. §. XXXII. Quomodo caIam vero, si vlterius rationes subducimus, multiplilidi potus noci pariter constat experientia, omnem calide assumtum poceunt, inpritum, thee aeque ac coffee, in plerisque aluum, dum transpi mis cossee. rationem auget &sudorem pellit, supprimere: quinimo nimias alui deiectiones sudoriferis, cum regimine accommodo datis, &potu calido infusi cuiusdam, compesci. Hinc, si illi, qui in prima corporis regione magnam impuritarum &cruditatum aluo eiiciendarum sentinam gerunt, &frequentius ac largius potibus calidis herbae thee &cosfee vtuntur haud mirum est, quod sordes biliosae salino sulphureae, calore plus attenuatae, &de nouo aqueo humore solutae, per vasa lactea &lymphatica, quae passim etiam crassis intestinis implantantur ad massam humorum vitalium redeant, &peiore ob moram &commixtionem indole imbuta, nec non facultate nocendi aucta, peregrinam &valde perniciosam intemperiem omnibus humoribus inducant &latius diffundant; nisi in corpore perspirabili, vestibus probe tecto &sub aere temperate calido, per porosum &tubulosum cutis cribrum statim sufficienti exhalatione dispellantur &abigantur.