# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 112

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/112

Ex quo certum id elicimus consectarium, quod omnibus, siue sequioris, siue nobilioris sexus, quibus sub potu infusorum calidorum, praesertim coffee, aluus non soluitur, sed obstipatur. cutis etiam ob varias caussas sordes non emittit, is non tantum sit noxius, sed maxime etiam disponat ad genesin purpurae, praesertim si iam praua humorum & scorbutica adsit diathesis, vel etiam affectus animi, inprimis diuturnus moeror, & iracundia, quae sordium biliosarum in primis viis accumulationi inprimis fauet, accedant. Ex aduerso calidus hic potus plane innoxius, imo salutaris est iis, quibus aluum fluidam & mollem reddit, & qui corpus ad perspirationem obtinent dispositum. Ac in his ad varii generis impuritates collectas, foras eiiciendas, symbolum suum vtique confert. §. XXXIII. Tacemus iam, ipsas fabas coffee, sub alio coelo & in alio solo prognatas, etiam peregrini quidpiam, & quod naturali temperiei ac mixtioni blandae in nostris oris non adeo accommodum est, custodire, & sub adustione, praesertim si more apud plerosque recepto fortius instituitur, salini volatilis & sulphuris empyrevmatici aliquid suscipere, quod neruosarum partium tono ac motui est inimicum, quo fit, vt in quibusdam tremorem manuum & anxietatem pariat: idque eo magis, quando largiori fabarum nimis vstarum portione aqua non imbuitur, sed prope inspissatur. Praetermittimus etiam, multum sacchari cum hoc potu assumi, quod in intestinis obhaerescens, neque mox per ani secessum eiectum, fermentescit & cruditates mucosas acidas auget. Id potius ex omnibus his collectiue sumtis clarissime elucescere speramus: neutiquam esse mirandum, quod sub inconsueto alias, iam vero communi abusu frequentissime assumti potus coffee, ipsa naturalis & natiua mixtio & crasis partium sanguinem constituentium multum immutetur, & noua plane ac alia ingignatur, qua cum sanguine in vtero materno in infantes transfusa, ipsius purpurati morbi semina & ad illum dispositio, iam latius propagentur & dispergantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
