# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 120

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, METHODVS MEDENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/120

Suasimus hunc in finem, praeter ea, quae iam dicta sunt, pulueres rhabarbarinos, & elixir nostrum viscerale quotidie vnacum pediluuiis, aliquot ante eruptionem dies adhibendis. Si vero spasticae, vt plerumque fieri solet, suberant stricturae, & inflatione ventriculi, anxietatibus praecordiorum, doloribus dorsi &c. se prodebant, antispasmodicis vsi fuimus, quibus annumeramus puluerem Marchionis cum tantillo nitri, & cinnabaris, & grano vno vel altero castorei & extracti croci remixtum, nec non liquorem anodynum mineralem, essentiae croci, castorei & liquori bezoardico nuptum, adornato simul ex aqua dulci & lacte balneo. Ad ipsum denique mensium fluxum eliciendum, propinauimus essentiam succini minus spirituosam, cum liquore alcalino extractam, & sic etiam hoc sustulimus vitium. Porro, ad praeseruationem purpurae chronicae, in viris plethoricis & fluxu haemorrhoidali non affectis, scarificationes & venarum incisiones, ad imminuendam nimiam sanguinis & humorum copiam multum faciunt, nec non iterata alvi apertio; quae commodissime procurari poterit manna soluta, vtpote quae omnibus ex salsa acrimonia morbis obortis dicata est, addito simul stimulo salino, cuius generis est terra foliata tartari. Nouimus etiam, quod saepissime nocturnos sudores, quibus in purpuram procliues mirifice torquebantur, feliciter discusserimus crebriori alui solutione, clementiorum laxantium, vt passularum, rhabarbari, terrae foliatae tartari, aut cremoris tartari ope prouocata, Sed haec de praeseruatione. Ipsam purpurae chronicae curam facili & explicita ratione sic adornauimus. Praecepimus primo omnium, vt mox ab initio morbi, aegri in non nimis aestuoso lecto & conclaui, sed moderatissimo calore detinerentur &, quintum fieri posset, e lecto se subducerent: & hac ratione molestissimos sudores auerti posse deprehendimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
