Latin
METHODVS MEDENDI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 121
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, praeter memoratum ad potum ordinarium decoctum, nihil ex medicamentorum classe magis ex vsu fuisse testamur quam puluerem diaphoreticum neruinum, ex cornu cerui vsto, it. sine igne parato, lapidibus, siue chelis cancrorum, matre perlarum, succino, nitro purificato &cinnabari confectum. Praestabilem etiam fuisse animaduertimus liquoris anodyni mineralis virtutem, ita vt duobus his remediis, vel simul congrua dosi, vel quolibet illorum seorsim, pro variarum circumstantiarum dispositione, assumtis, reiectis omnibus aliis medicaminibus, quantumuis dilaudatis, felicissime purpuram tam chronicam, quam etiam acutam superauerimus, aegris fortunante Deo brevi sanitati redditis. Progredimur ad praeseruationem &therapiam illius purpurae, plerumque peioris notae, quae puerperis, vel sub initium, vel medium puerperii tempus, accidere solet. Huius caussas &originem superius iam eruimus, &ex incongruo grauidarum regimine, nec non admissis in diaeta erroribus deriuauimus; ideoque ad haec auertenda &remouenda curam dirigendam esse facile patet. Quod si igitur puerperas a periculoso hoc symptomate immunes praestare velimus, ne sub grauiditate humorum copia, multo minus impuritas, ex stagnatione illorum circa vterum oriunda increscat, neque generi neruoso imbecillitas inducatur, primaria vtique erit intentio; quae nulla alia perfici poterit ratione, quam vt, si sanguine copiosiore corpus turget, is detrahatur, instituta frequenti, ter vel quater, non adeo larga tamen, in superioribus venae sectione. Deinceps abstinendum est ab otio, diuturniori somno, animi turbis &eduliis dulcibus, fermentescibilibus, farinaceis, quin potius cibis boni succi, &potu salubri, nec nimis parco, vtendum, corpus motu moderate exercendum &aluinae excretionis successus, magis tamen alimentis, quam medicamentis, promouendus, exhibendo etiam passulas rhabarbarinas, cum, vel sine manna paratas, quippe quae, gravidis (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) vidis apprime conueniunt &ex vsu sunt.