# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 126

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/126

CAVTELAE PRACTICAE. N vtraque purpura, siue benigna, siue maligna, nihil tam perniciosum, & ad mali caussam augendam, symptomatum & morbi vehementiam exacerbandam, & ex benigno morbo malignum reddendum, tam aptum & expeditum est, quam excessus in frigore & calore: siquidem si vllus alius, certe hic morbus, nec refrigerationem nec nimium aestum perfert, sed in vtroque exquisitum moderamen exposcit; vt hinc conclaue, vbi aeger decumbit, & aer in eo, aequali semper temperamento sint instruenda & custodienda. Quod si enim paullo frigidiuscula aura ad habitum cutis liberius accedit, vel tantum manus, antea sub lecto in temperato calore & vdore detentae, exporriguntur, illico inhorrescentia & perfrigerium vniuersum tangit corpus, & pustulae, subsequente magna anxietate magnoque ianguore, euanescunt: id quod eo facilius eoque maiori cum pernicie contingit, quo magis cubiculum antea nimis aestuosum, vel corpus stragulorum apparatu arctius tectum & tantum non obrutum fuit. Similiter in omnibus, maxime vero purpuraceis his exanthematibus, nihil, praesertim in ipsius morbi vigore, damnosius est, quam inaequalis & crebrius immutatus caloris in hypocausto gradus: eo quod subitanea calidi in frigidum & frigidi in calidum mutatio, nerueo-sensibilem cutis substantiam grauissime afficit, eiusque tonum, robur & motum mirifice variat & perturbat, vt pustulae neque in conspectum prodire, neque, si demum sparsim comparuerint, firmam seruare queant stationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
