# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 13

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/13

Hactenus mali scorbutici eiusque symptomatum, continentem & proximam causam veramque sedem, & quomodo vires vbique diffundat, perspeximus; proximum nunc est, vt, vnde causae hae morbi internae suam nanciscantur originem, inuestigemus: idque optime fieri confido, quando ad causas istas externas, non naturales a medicis appellatas, quibus quotidie ad vitam opus habemus, animum mentemque aduertamus. Ita primo omnium nos docet experientia, scorbuticum malum quam maxime certis regionibus & populis, praesertim septentrionalibus & maritimis, vt Cymbriis, Norwegis, Seelandis, Frisiis, Ditmarsis, Belgis, Suecis &c. esse proprium ac valde familiare. Cuius rei causa in catholico isto, seu vniuersali fluido Aeris viacreo-aethereo est quaerenda, quod exhalationibus impuris, tium. putridis, salsis, nimiumque aqueis refertum, vi sua eiastica & expansiua, a qua vigor, tonus & robur solidorum, eorumque vis motrix systaltica dependet, multum priuatur. Quapropter etiam in aliis climatibus, ad meridiem vergentibus, loca lacustria, vliginosa, humilia, vbi facile inundationes & aquarum, delapsum non habentium stagnationes, item nebulae frequenter contingunt, ad progignendum eundem morbum sunt aptissima; certe non aliam ob causam, quam quod aer, multis exhalationibus humidisque vaporibus repletus fibras motrices valde relaxando, humorum circuitum cum naturalibus se & excretionibus valde retardet atque imminuat. XIX. 2) ingesta Sicut vero secundum HIPPOCRATIS effatum lib. de flatipraua. bus non ab aere solum, sed ab ingestis etiam morbi proueniunt; ita experientia edocti cognoscimus, victum inprimis durum & salsum, qui ex carnibus taurinis, porcinis & annosiorum animantium compactioribus, multoque sale conditis & fumo induratis, neque minus ex piscibus, praesertim maritimis exsiccatis & salitis constat, variisque gentibus mari & septentrioni proximis, familiaris est, ad nostrum morbum plurimum conferre momenti. Quo etiam legumina crassioris texturae, in locis praesertim humidioribus & vliginosis progerminata, panis grossior, durus, & ex secali, tempore pluuio collecto, confectus, item qui situm contraxit, iure debent referri. Ex potulentis aquae crudae, durae, graues.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
