# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 130

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/130

ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Vir illustris, quinquagenarius, temperamenti sanguinei, a longo hinc inde tempore animi pariter ac corporis constante vigore gauisus est. Aetate autem sensim ad senium vergente, quum praetermisso, quod alias consueuerat, motus exercitio, cibis alimentosis multumque aromatisatis, vt & largiori vini generosioris haustu magnam sanguinis abundantiam accumularat, neque hanc per venam sectam imminuerat; ipsa benigna natura, per haemorrhoidum fluxum salutariter excitatum, a tanta machinae obfutura mole se liberare annisa fuit, euentu adeo secundo, vt a multis postea annis ab incommodis satis immunis degerit: donec aliquando post longius iter sub frigido hiemali caelo institutum, caecas, quas appellitant, haemorrhoides acceperit, quae ante discussionem multas crearunt molestias. Circa aequinoctium vernale eiusdem anni, haemorrhoidalis non modo effusior & per tres fere menses durans rediit fluxus, sed & varia se adsociarunt incommoda; siquidem vir illustris appetitus imminutione, acri & salsa oculorum defluxione afficiebatur, constrictiuum in pectore & abdomine sensum, nec non pressorium in osse sacro dolorem cum stimulo ad matulam percipiebat, qui lumbarem quoque regionem & pedem affligebat. Ego tum temporis in consilium accitus primo venam in brachio secandam suasi, dein curam cum fonte Spadano vel Selterano sub exacto diaetae regimine instituendam commendaui; postea vero crebriorem corporis exercitationem, abstinentiam a vino Hungarico, & liquoris mei anodyni cum puluere praecipitante ex aqua vsum iniunxi. Et optime quoque cessit curatio. Sed annus effluxit, quum Februario mense, in febrem incideret noster, catarrhali primum aemulam. Appetitus aderat prostratio, sitis & aestus intensior, vomitus quoque & alta suspiria, praecordiorum anxietates, cum respiratione difficili, cardialgiae & compunctorius sensus, alternante frigoris & caloris sensu, pulsuque durius & celerius micante. Haec intuens ego mox purpuram augurabar; & en!

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
