# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 133

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/133

At vero quum aeger appetitui denuo plus iusto inhaerens nouae sanguinis accumulationi, eiusque in imi ventris visceribus stagnationi ansam praebuerit, factum est, vt impuris sordibus salino-sulphureis non segregatis, ipsa purpuracea materia ingeneraretur, quae nervosis primum membranis insidens spasmum excitauit febrilem, cuius ope ipsa purpura ad habitum corporis protrusa, omniaque quietiora sunt reddita. Redeunte postea haemorrhoidum fluxu effusiori, vires iam antea debilitatae omnino magis sunt depressae: vnde vi cordis & arteriarum systaltica imminuta, non modo materia morbifica ad corporis corticem non amplius potuit propelli, sed & sanguis tenax & acris in minimis & capillaribus illis, lienis & pulmonum vasculis stasin inflammatoriam, omniaque huic communia symptomata excitauit; vt adeo non mirum esse debeat, cur post mortem variae partes inflammatione sphaceloque obsessae comparuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
