Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 134
Unproofread scanNot analysed yet
a quo tamen praeter pruritum pectorisque oppressiones, refrigerationem maxime subsequentes nihil patiebatur, ego curam suasi tenuem &exsiccantem hac ratione instituendam: vt praemissa venaesectione, aluinaque regione per potionem mannatam, bis repetitam repurgata, per vnum alterumue mensem aegra a nutriente victu se abstinens pane bis cocto, &carne magis assata in refracta quantitate vesceretur, potui decoctum rad. sarsaparill. chinae &cort. ligni sassafras in largiori copia substitueret, &ad robur ventriculi conseruandum temperatum medicamentum stomachicum adhiberet; finita autem hac cura, scarificatione admissa, serum lactis dulce tam mane, quam a meridie biberet. Paruit aegra consilio, &mirum erat, quantum corporis mole decreuerat, quantumque leuaminis reportauerat, ita vt per autumni &hiemis decursum a purpura eiusque molestiis parum affligeretur, praesertim quum salubres diaetae regulas exactius obteruaret, Adpropinquante vere commendabam fontem Egranum per decem dies, &postea Selteranum tam sine, quam cum lacte remixtum per tres hebdomades bibendum. hisque finitis balneum Lauchstadiense externe adhibendum: vnde mensium fluxus antea parcior iustam seruauit quantitatem, &aegra a malis suis liberata iam exoptata fruitur valetudine.