# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 134

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/134

a quo tamen praeter pruritum pectorisque oppressiones, refrigerationem maxime subsequentes nihil patiebatur, ego curam suasi tenuem & exsiccantem hac ratione instituendam: vt praemissa venaesectione, aluinaque regione per potionem mannatam, bis repetitam repurgata, per vnum alterumue mensem aegra a nutriente victu se abstinens pane bis cocto, & carne magis assata in refracta quantitate vesceretur, potui decoctum rad. sarsaparill. chinae & cort. ligni sassafras in largiori copia substitueret, & ad robur ventriculi conseruandum temperatum medicamentum stomachicum adhiberet; finita autem hac cura, scarificatione admissa, serum lactis dulce tam mane, quam a meridie biberet. Paruit aegra consilio, & mirum erat, quantum corporis mole decreuerat, quantumque leuaminis reportauerat, ita vt per autumni & hiemis decursum a purpura eiusque molestiis parum affligeretur, praesertim quum salubres diaetae regulas exactius obteruaret, Adpropinquante vere commendabam fontem Egranum per decem dies, & postea Selteranum tam sine, quam cum lacte remixtum per tres hebdomades bibendum. hisque finitis balneum Lauchstadiense externe adhibendum: vnde mensium fluxus antea parcior iustam seruauit quantitatem, & aegra a malis suis liberata iam exoptata fruitur valetudine.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
