Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 135
Unproofread scanNot analysed yet
Annotandum est, quod homines spongiosa carne multaque pinguedine praediti, qui multum serosi sanguinis alunt, prae ceteris ad exanthematicum hunc affectum sint procliues, ideo quod serum, per excretionem cutaneam non satis depuratum facile vappescentem acrimoniam induit. His vero subiectis nihil conuenientius est, ad purpuram in prima, vt aiunt, herba suffocandam, quam accommodata cura per inediam, qua superflua pinguedo, quae remoram sanguinis circulo depuratorio posuit, subtrahitur, &nimis relaxatus cutis tonus, qui in purpura tantum non laeditur, roboratur, vt hic dein longe minus sordium per transpirationem eliminandarum retentioni &accumulationi faueat. 3) Aquas salubres commendauimus, vt reliqua etiam se& excretionis organa suae restituantur integritati, maximeque ille sequiori sexu saluberrimus mensium fluxus in ordinem redigatur: quo fine etiam balneum Lauchstadiense subiungendum suasimus, quod tum in vasis vteri flaccidis roborandis, sanguinisque fluxu promouendo, tum in cutis tono simul restituendo, eximiam praestat vtilitatem. OBSERVATIO III. Vir aliquot supra quadraginta annos natus, sanguinis &Purpura succi plenus, iam olim vigesimo aetatis anno a vita sedentaria chronica ictero &hymultisque ad seram noctem protractis lucubrationibus madropi symlum passus est hypochondriacum, cum aliqua ad haemorrhoiptomatica. dalem fluxum dispositione, qui succedente tempore saepius quidem apparuit, certas tamen statasque periodos nunquam serseruauit. Trigesimo quinto aetatis anno in febrem incidit tertianam, qua breui curata purpura corripiebatur scorbutica: vnde fonte vsus est Pyrmontano, idque inde obtinuit, vt purpura mitigaretur, penitus vero non euanesceret.