Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 137
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Ferax est hic casus vtilissimarum obseruationum, quarum prima est, quod purpura primum post febrem effloruerit, cuius phaenomeni ratio ita mihi reddenda videtur: sine dubio febris intempestiue curata labem quandam in abdominis visceribus, sanguinis depurationi seruientibus, maxime vero in liene &hepate reliquit: vnde his forte infarctis sanguis a partibus sulphureis non rite depuratus purpurae materiam suppeditauit. Imo ab eadem causa, seu a circulo sanguinis per haec viscera impedito deriuandus est tumor pedum insignis, qui tantum non omnibus, visceris cuiusdam sanguinei obstructione laborantibus solet esse familiaris. Icterus in nostro aegroto suam sumsit originem tum ab infarctu hepatis, quem dolor in hac regione pressorius inter alia edocebat, tum a spasmodica ductuum biliariorum sub ira strictura. Intercepto enim bilis ad intestina cursu, haec ad sanguinem refusa largiorem materiae purpuraceae copiam ingenerauit, quae causa fuit, vt post icterum rubrae miliares pustulae copiosius in cute effloruerint; luculento indicio, sulphureae indolis materiam in purpura peccare, ideoque hanc ipsam variis a bilis vitio oriundis morbis symptomatice iunIn curatione rite adornanda omnem medicamentorum gi. energiam eo direximus, vt tenaci viscida amurca obsessi viscerum tubuli recluderentur, &sanguinis cum acri bile mixti intemperies immutetur; quibus peractis purpura, ceu symptoma, sponte euanuisset. Quoniam tamen vis morbi tantum iam inualuerat, vt virtutem omnium, vel efficacissimorum (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) rum remediorum superaret, factum est proh! dolor, vt morbo tandem superatus aeger succubuerit.