# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 139

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/139

EPICRISIS. Dici vix potest, quam difficulter seminium purpuraceum, diutius paulo altiusque succis vitalibus insinuatum, penitus eradicetur; vtpote valde multiplicatiuae est indolis, si tantum minimae eius reliquiae in corpore remaneant: maxime vero id ipsum in numero pluribus aegrotantibus, praesertim mulieribus, post sanguinis excretiones cessantes contingere obseruaui. Causam difficilioris sanationis potissimum inordinatis animi affectibus & peruerso vitae generi tribuo, quod post morbum curatum plerumque eligunt. Quandocunque tamen aegroti hoc morbo affecti locum & aerem quandoque mutant & regimini se accuratiori submittentes semel vel bis in anno aquis Selteranis vel Egranis, lacti nuptis vtuntur, terque minimum venaesectionem, &, si paulo habitioris sunt corporis, scarificationem admittunt, equidem scio plures a chronico hoc affectu prorsus liberatos. OBSERVATIO V. Matrona huius vrbis honesta, sextum supra septuagesiPurpura chronica in mum attigit annum, & per aliquot annorum decursum crebro semina sens. affecta fuit purpura, vt dicunt chronica, cum consuetis symptomatibus iuncta; a qua tamen intra duos vel tres menses ex voto semper conualuit. At vero, quum septuagesimo sexto aetatis anno prope exacto, denuo eodem corriperetur morbo, nonnisi de insigni virium prostratione somnique defectu conquesta peius quam antea vnquam decubuit. Purpura enim mox apparebat, mox retrocedebat, donec aegra subito animi deliquio correpta animam placide efflabat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
