Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 140
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Non mirum est, purpuram illam esse grauiorem longeque difficilioris sanationis, quae annis obsitos senes, quam quae homines in aetatis flore constitutos, firmiorique naturae robore adhuc donatos inuadit. Ipsa enim senectus, ob excretiones per transpirationem &asuum languidiores, non modo scorbutico-salinam &viscidam succorum vitalium diathesin ingenerat, sed etiam propter vires sensim paullatimque decrescentes sanguinis depurationi materiaeque morbificae ad habitum corporis propulsioni amplius non sufficit. Quare intellectu est facillimum, cur praesens demum aegrota, senectute inualescente, purpura obierit.