# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 140-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/140-2

OBSERVATIO VI. Noui medicum, celebris nominis, temperamenti cholerici, qui per plures annos purpura laborauit chronica, cum magno pruritu, nocte praesertim auctiori, coniuncta, ita tamen vt suo, quo fungebatur, officio commode praeesse potuerit. Vitae genus, quod adhibebat, tale erat: a multis retro annis inter cibos insigni piperis & zingiberis leuiter contusi copia vtebatur, & in coena quotidie fere acetarium, ex lactuca, sale & aceto conflatum, (vulgo Sallat) comedebat; praeter haec vero exactiori quoad cibum & potum diaetae studens, bis vel ter in anno sanguinem ex vena pedis tusa Inter haec nihilominus ad insignem permittendum curabat. uenerat aetatem; sed sex supra septuaginta annos emensus subito apoplexia cum paralysi correptus, post nouem dierum interuallum, prostratis omnino viribus, animam exspirauit. EPICRISIS. Vir erat corporis robusti, macilentioris ac neruosi; alias, si laxioris fuisset habitus imbecilliorisque naturae profecto graa victu acido pariter atque a calidis & acribus aromatibus uiorem sanitatis labem sibi contraxisset. Equidem plures, imo ex medicis nonnulli in ea versantur opinione, aromata illa acriora, vt piper & zingiber, quia oleo, si destillantur, subtili carent, sanguinem minus calefacere, sed crudorum humorum concoctionem adiuuando, digestioni insigniter succurrere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
