Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 141
Unproofread scanNot analysed yet
Verum enim vero, licet id sano sensu possit concedi, minime tamen est inficiandum, quod acriores horum aromatum partes, cum chylo ad sanguinem delatae, insignem humoribus acrimoniam inducere possint. Quod quidem eo ipso satis superque potest demonstrari, quoniam, vt saepius expertus sum, a cibis eiusmodi aromatisatis, inque primis piperatis, ii qui fonticulos gerunt, nuhquam fere non molestam in eo loco sensationem cum pruritu percipiant, quae acrimoniam cum sanguine communicatam satis, vt arbitror, testatam faciunt. OBSERVATIO VII. Vir generosus, quadraginta &aliquot annorum, habitu Purpura post vsum Cacorporis spongioso succique pleno, &temperamento sanguirolinarum neo praeditus, a prima iuuentute lautae diaetae innutritus saepe orta. ad ebrietatem vsque pocula hausit vinosa; vnde tempestiue arthritide laborare coepit vaga: ad quam praecauendam aliquando ex medici consilio thermis vtebatur Carolinis, quae quidem interno vsu nihil procreabant incommodi, sed bis adhibito balneo eueniebat, vt vniuersum corpus maculis pustulisque obsideretur purpureis, quae intolerabilem, omnemque fere somnum eripientem excitabant pruritum, appetentia prope penitus destructa. Omittebatur igitur omnis tam in-quam externus Carolinarum vsus; at quum paulo post vir generosus circa vesperam se aurae exponeret frigidiori, per integros tres dies grauioribus ventris torminibus vexabatur, quibus per anodyna sedatis, inopinato in notabilem abdominis pedumque tumorem incidebat, qui per exactam victus rationem, medicamenta sdiaphoretica, leniterque roborantia sensim paullatimque abigebatur, licet prohiberi non poterat, quin postea crebrius purpura laborauerit chronica.