Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 144
Unproofread scanNot analysed yet
brem incidit, cum maxima sudoris profusione stipatam, quae virium robur mirum in modum exhausit, vt postea sub circulo sanguinis languidiori lympha facile corruptione &vappescentia potuerit inquinari; vnde purpurae albae origo. Tandem notabilis est subitanea morbi in pessimum statum mtatio; quae, me iudice, egressui e lecto tribuenda est. Dici enim vix potest, quantum in morbis sic dictis lymphaticis, vbi virium ingens adest prostratio, nocere soleat erectus corporis &capitis tam in lecto, quam extra ipsum situs; sicut in dissertatione nostra hac de re olim habita pluribus exemplis ostendimus &confirmauimus. Tali enim ratione ob debilem cordis pulsum minor sanguinis copia ad caput propellitur, &facile lypothymia incidit, sub qua omnes motus ad interiora conuertuntur, ipsaque materia per cutim excernenda retropellitur; vnde deliria, conuulsiones, sphacelationes &mors. Qui plures desiderant obseruationes, adeant consultationes nostras medicas, vbi Tom. II. casu CXCI. CXCII. &sequ. multa notatu digna exempla recensentur.