# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 144

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/144

brem incidit, cum maxima sudoris profusione stipatam, quae virium robur mirum in modum exhausit, vt postea sub circulo sanguinis languidiori lympha facile corruptione & vappescentia potuerit inquinari; vnde purpurae albae origo. Tandem notabilis est subitanea morbi in pessimum statum mtatio; quae, me iudice, egressui e lecto tribuenda est. Dici enim vix potest, quantum in morbis sic dictis lymphaticis, vbi virium ingens adest prostratio, nocere soleat erectus corporis & capitis tam in lecto, quam extra ipsum situs; sicut in dissertatione nostra hac de re olim habita pluribus exemplis ostendimus & confirmauimus. Tali enim ratione ob debilem cordis pulsum minor sanguinis copia ad caput propellitur, & facile lypothymia incidit, sub qua omnes motus ad interiora conuertuntur, ipsaque materia per cutim excernenda retropellitur; vnde deliria, conuulsiones, sphacelationes & mors. Qui plures desiderant obseruationes, adeant consultationes nostras medicas, vbi Tom. II. casu CXCI. CXCII. & sequ. multa notatu digna exempla recensentur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
