Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 146
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ex impuro veneris vsu eundem sibi contraxerunt, contagii vim maxime &primum experiuntur in pudendis, vbi inflammatione, tumores, dolores &ardores, exulcerationes, humorumque profluuia oriuntur. Postea vis veneni se diffundens primo vicinis &contiguis partibus, dein quoque remoQuamprimum enim pessima ista &tioribus labem inurit. multiplicatiuae indolis inquinamenta in succos vitales, lympham &fanguinem transferuntur, omnes tum fluidae tum solidae corporis partes ob corruptionem inductam, pessundantur. Ita languor &lassitudo totum corpus occupat, vires notabiliter decrescunt, humano orbata adspectu facies maculis &pustulis, modo latioribus, modo minoribus, in fronte praesertim defoedatur, variique generis tubercula sicca &humida, furfuracea seu squamosa, colore tamen &magnitudine, secundum locorum differentiam diuersa, in toto corporis ambitu hinc &inde erumpunt; partes omnes nutrimento destitutae emarcescunt; in partibus, ex carne &pinguedine conflatis laxioribus vlcera generantur maligna, ad ossa vsque serpentia; in articulis insignes sentiuntur cruciatus, arthriticos aemulantes; in mediis artubus circa periostia &in ipso ossium meditullio dolores grassantur osteocopi vix tolerandi, noctuque inualescentes; imo saepissime tophi &gummata, abscessus &caries in ossibus proueniunt, horumque substantiam &lamellarum compagem ita pessundant, vt soluto partium nexu plane erosa dilabantur.