# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 146

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/146

Qui ex impuro veneris vsu eundem sibi contraxerunt, contagii vim maxime & primum experiuntur in pudendis, vbi inflammatione, tumores, dolores & ardores, exulcerationes, humorumque profluuia oriuntur. Postea vis veneni se diffundens primo vicinis & contiguis partibus, dein quoque remoQuamprimum enim pessima ista & tioribus labem inurit. multiplicatiuae indolis inquinamenta in succos vitales, lympham & fanguinem transferuntur, omnes tum fluidae tum solidae corporis partes ob corruptionem inductam, pessundantur. Ita languor & lassitudo totum corpus occupat, vires notabiliter decrescunt, humano orbata adspectu facies maculis & pustulis, modo latioribus, modo minoribus, in fronte praesertim defoedatur, variique generis tubercula sicca & humida, furfuracea seu squamosa, colore tamen & magnitudine, secundum locorum differentiam diuersa, in toto corporis ambitu hinc & inde erumpunt; partes omnes nutrimento destitutae emarcescunt; in partibus, ex carne & pinguedine conflatis laxioribus vlcera generantur maligna, ad ossa vsque serpentia; in articulis insignes sentiuntur cruciatus, arthriticos aemulantes; in mediis artubus circa periostia & in ipso ossium meditullio dolores grassantur osteocopi vix tolerandi, noctuque inualescentes; imo saepissime tophi & gummata, abscessus & caries in ossibus proueniunt, horumque substantiam & lamellarum compagem ita pessundant, vt soluto partium nexu plane erosa dilabantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
