# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 147

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/147

Praeter haec, pili quoque subinde defluunt, collique, inguinum & axillarum glandulae, ob lymphae, seminio morboso contaminatae stagnationem, tumores contrahunt, qui vel in scirrhum, vel in vlcera, si negligantur, degenerant. Quid? quod ex his denuo sexcenta alia prodeunt mala, vt luem hanc non morbum, sed morborum iliadem pronuntiare fas sit. §. III. In nulla vero corporis parte virulenti huius fermenti effectus magis fiunt conspicui, quam in ipso capite. Nam praeter immanes, qui ibidem noctu maxime saeuiunt dolores, genae, supercilia pilis nudantur, pustulae & tubercula labiis, ori, palato innascuntur quae in vlcera cacoëthea abeunt; gingiuae aphthis & vlceribus obsitae dentes vacillantes & cariosos efficiunt, planeque ex alueolis suis dimittunt; vuula, tonsillae, totumque faucium peristroma ardent, dolent, inflammantur & vlcere exeduntur ossa narium spongiosa, carie infecta absumuntur, & vomere, a quo sustentantur, priuata corruunt, fornice nasi depresso: vnde simul putridus ex ore spiritus exhalat, & magna vocis ac loquelae deprauatio cum insanabili raucedine obseruatur. Neque aures & oculi a tali labe manent immunes, sed hi exterius dolore, rubore, pruritu & lippitudine tentantur, interius vero, humoribus obfuscatis, splendore & visus acumine priuantur, imo nonnunquam suppurantur. Aures molesto afficiuntur tinnitu & exquisito doloris sensu, & quoad internam sui substantiam exulcerantur, tetraque carie exeduntur. Imo saepenumero cranii ossa arroduntur tophisque & gummatibus deformantur, cuius rei testem citamus RHODIVM cent. I. obs. 33. qui in rustico, lue venerea laborante in dura matre tria candida annotauit gummata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
