Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 148
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec sunt praecipua pestiferae huius luis symptomata, quae, quantum totam corporis humani machinam omniumque eius partium functiones in vtroque sexu possint laedere, imminuere, &penitus tandem abolere, facile quisquam ex Nolumus autem prolixiores esse in notis dictis colliget. morbi essentialibus secundum singulas eius periodos &diuersos gradus considerandis, quia otium nobis fecit celeberrimus SYDENHAMIVS; qui in eleganti sua de lue vener. epistola accuratam morbi nascentis, adulti &senescentis tradidit historiam, optimeque ibidem docuit, qua ratione hoc teterrimum mali genus inter initia prodeat, &postea, altius corpori insinuatum latiusque diffusum dissitas etiam partes afficiat, labefactet, peruertat. Hoc tamen non possum, quin paucis, ad meliorem rei intelligentiam, commemorem, non omnia hactenus allata signa similiter in omnibus hac lue laborantibus deprehendi, sed quaedam in his, alia in aliis annotari; neque ideo temere ex quibusdam tantum, sed ex pluribus simul sumtis de morbi praesentia esse iudicandum. Nemo enim facile pudendorum tumores, exulcerationes aliasque labes, inter initia apparentes statim pro ipsa lue, quam potius pro luis principio venditabit; siquidem, si recte tractata tempestiue curantur, luem nunquam ingenerant. Equidem his signis facile luem veneream dignosci posse confido; nihilominus tamen de morbis, quibuscum aliquam habere conuenientiam videtur, pauca addere iuuabit. Inter hos praecipuum obtinet locum scorbutus, qui perinde ac venerea lues languorem torporemque corporis dolores vagos &fixos, noctu auctiores, neruorum contractiones, pustulas, tumores duros, variasque tam oris, quam ipsius penis, vt EVGALENVS lib. de scorbuto testis est, exulcerationes comites habet; vt nihil ideo mirandum sit, cur CHARLETON lib. I. de scorbuto cap. IV.