# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 15

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/15

Quantum vero suppressae sanguinis excretiones, ad scorbutum conferunt, tantum e contrario nimiae, quae per nares, vterum, haemorrhoides & in puerperis per lochia contingunt, sanguinei laticis profusiones, testibus probatissimis SALOMONE ALBERTI, EVGALENO & WILLISIO, ad genesin nostri mali contribuunt. Nimia enim sanguinis iactura, perinde ac nimia eius abundantia, humorum stagnationi & corruptioni ansam praebet largissimam. §. XXII. Ratione aetatis vel maxime huic morbo obfloxii sunt senes; quippe morbi ipsis familiares, multum cum scorbuto conuenientiae alunt, ideo quod ex impura, salina & viscida sanguinis & humorum crasi suam mutuantur originem. Neque hoc diiudicatu est difficile: siquidem sub inualescente aetate, minima vasa, per quae potissimum sordium inutilium excretiones fiunt partes nutriuntur, & lympha quoque cum sanguine intime miscetur, arescere, coarctari & angustari incipiunt; vnde suo perfungi munere nequeunt, totaque sanguinis massa successu temporis impura redditur. §. XXIII. Insuper ad classem causarum remotarum maxime ea, quae vires labefactant & motus vitales se & excretorios minuunt, referri debent. Sunt autem praesertim hoc in numero graues animi, per anxiam curam, tristitiam & moerorem diuturnum, inductae perturbationes. Sic EVGALENVS Tr. de scorbuto p. 3. obf. XV. constanter praedicere ausus est, eos facile omnes, quos cum crassiori victus ratione diuturnior moeror exercuit, ad scorbuticum malum esse procliues. Cui adsentitur WILLISIVS, qui nonnullos, fortuito timore perculsos, scorbuticos euasisse obseruauit. Magnam enim haec animi pathemata obtinent potentiam in solidorum robore infringendo, & sanguinis circuitu, qui inde pendet, remorando; unde humores tardius circumacti, spissi, ad traiiciendum minimae nima vascula inepti & tandem impuri euadunt; vnde facillimus ad scorbutum transitus. XXIV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
