Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 150
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tandem sine adhibito discrimine omnes glandularum tumòres pro venereis aestimari debent, quia illi multoties sine vlla clam latentis venerei fermenti suspicione in variis corporis partibus visuntur; sicut ex solis strumis animOmnium tamen maxime medicus, ne in aduertere licet. iudicando hallucinetur, in quibuscunque morbis, lui nostri analogis respicere debet ad vitam aegrotantis anteactam, quae si luxuriosa fuit, &in lasciui feminarum blandientium turba transacta, saepe non contemnendum virulentiae latentis praebet testimonium, maxime vbi reliqua consentiant. Neque minus aegri, praesente iam suspicione, curiose sunt explorandi, annon suscepti contagii modum norint, &vt suas tantum suspiciones medico detegant amice hortandi; licet plerique vel pudore, vel timore perterriti originem morbi &progressum dissimulent, nolintque, si aetatem iam maturiorem adsecuti sint, iuuentutis errores relegere. Si qui autem a concepto per coitum veneno se quondam gonorrhoeam, penis exulcerationes, aliaque genitalium vitia habuisse profiteantur, qua ratione his malis occursum fuerit, disquirendum est; vnde facile iudicium poterit formari. §. VII. Nunc ad causam luis venereae considerandam progrediamur. Haec autem quum in Europaea orbis parte, vti §0. I. innuimus, soli contagio &miasmati morbifico, ab aegris ad sanos dimanante tribuenda sit; paucis nunc perpendamus, quo principio hoc perniciosissimum &subtilissimae indolis virus suam in corpus nostrum violentiam exserat. Iam in eo quidem auctores conueniunt, vt his maxime modis virulentiam veneream ab infectis in corpus sanum admitti statuant, cum vel per frictionis motum siue contactum sugendo, osculando &lactando, poris partium insinuatur, vel exhalando, instar halitus, vicinis partibus inspiratur, vel, quod plerumque fit, per coitum, ex alterutra concumbentis parte impurum communicatur; sed in specifica huius contagii natura eiusque agendi modo determinandis adhuc toto, vt aiunt, coelo differunt.