# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 151

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/151

Alii ab acrimonia acri rodente & coagulante; alii a sale alcalino corrosiuo; alii a specifica quadam acrimonia exitiales deriuare effectus contendunt. Sed haec dicendo nihil reapse dicunt, quia ipsos effectus, seu producta veneni pro ipsius causa declarant. Et profecto, si meam interponere licet sententiam, equidem solicitum hoc scrutamen superuacaneum esse arbitror. Nam plura sunt in rerum natura, tenuissimae indolis admodumque paruae molis, quorum intima natura ac crasis, & ab hac immediate dependens vis agendi, mirosque effectus, in sensus incurrentes producendi, captum nostrum & intelligentiam plane superant. Videmus hoc in contagio pestis, morbo variolarum, lepra, scabie maligna, morsu canis rabidi, & huius generis aliis; vbi veram veneni peccantis causam & indolem exacte demonstrare nunquam hactenus licuit. Sufficiat igitur medendi scopo, vt tantum perniciosis veneni effectibus resistendo impediamus, quo minus suam in corpore humano potentiam exserant; praesertim quum in rebus altioribus ignorantiam profiteri consultius sit, quam aliquid adserere, quod satis probari nequeat. §. VIII. Placuit mihi hac de re quam maxime FERNELII prudens limatiusque iudicium: hoc in morbo, (venereo) inquit, aliisque venenatis plurimos videas captiosa, eaque admodum inuni, ratione falli, quod, dum vident symptomata, haec omnia cum humoris cuiuspiam (acidi, acris) vitio insultare, nibil praeter humorem acidum inesse putant, nihil magis animo concipiunt, neque ucriori animi acie perscrutantur, num aliud quidpiam in humore subsit, in quo praecipua affectionis causa subsistat: quale procul dubio si sensu non cernimus, potest certa ratione ac intelligentia comprehendi, alioquin in maxima rerum ignoratione versamur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
