Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 152
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, si abstrusas istas &specificas agendi vires contagii multiplicatiui ad manifestas qualitates, v. g. ad acrimoniam acidam, salsam, vel alcalinam transferre velimus, quod multos postea errores in ipsa remediorum applicatione commissuri essemus. Minime enim difficile esset humorum; cuiuscunque etiam generis, acrimoniam per appropriata remedia tollere; quod tamen in nostro affectu veritati minus respondet. Eaque propter etiam ii multum mihi hallucinari videntur, qui argentum viuum, quod specificum huius morbi antidotum est, elemento alcalinae naturae penetrantissimo suam in acido peccante domando virtutem exserere autumant. Ne tamen omnia ad hanc rem pertinentia silentio praetermittere videar, non abs re fore confido, si meam de eiusmodi venenis penetrantioribus, mole quidem tenuissimis, sed virtute actiuissimis sententiam declarem. Sufficienti itaque ratione inductus longaque experientia confirmatus adsero, veneni contagiosi indolem in tenuissimo fluido sulphureo, siue phlogisto aethereo &fermentatiuo principio consistere, quod vlterius diffusum reliquos corporis humani succos eadem labe contaminat. Et sane plura sunt momenta, ex quibus hanc proprietatem coniecturis non ineptis licet colligere. Nam primo, exploratissima inter physicos aeque ac medicos res est, fluidum sulphureo aethereum, seu oleosum, si vllum aliud, stupenda ratione posse diuidi, dissipari &multiplicari; sicut in corporibus eodem instructis, vt Zibetho, moscho, ipsoque sulphuris fumo videre licet, quorum minima tantum molecula ita potest diffundi, vt innumeris aliis corporibus eundem odorem imprimat.