Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 154
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus à BOERHAAVIO allata egregie satis comprobant, membranam adiposam non modo praecipuum seminii venerei receptaculum constituere, verum etiam, infecto iam sanguine morboque vigente eandem praecipue affici, sicut ex variis rosionibus externis vsceribusque depascentibus videre licet. Longe vero clarius rei elucescet veritas, si audire velimus, quae interpositis nonnullis idem grauissimus auctor disserit: adiposa, inquit, membrana quasi suppurante, musculi nudati viuidissimi pulcherrimique apparent, vlcera solam tantum pinguem tunicam depascuntur, nec cuti nocent, nisi quatenus consumtis vasis cuti suppositis, haec ipsa quoque perit. Nam mollis est haecce membrana laxique contextus, &perpetuo irrigatur succo adiposo, qui tardissime circulatur, &diutius ibi subsistit: vnde sit, vt, si qualicunque vitio corrumpatur, facile labem concipiat celerem latiusque serpentem, illaesis subiectis musculis &cute superposita intacta, fortasse quod hae partes firmioris sint texturae, ideoque imminenti corruptelae valentius possint resistere. §. XII. Accedimus nunc ad euentum nostri morbi praenuntiandum.