# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 155

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/155

Quum vero medicus nulla re magis, quam prognosi inepta suam amittere existimationem possit, in hac certe renda magno opus est iudicio, magnaque deliberatione, ne semitam empyricorum premamus, qui, vbi leue luis principium est, magnum portendunt periculum, & aegrotos violentis prorsus curationibus, imo rectius carnificinis subiiciunt, vel, vbi magna infectio plenaque periculi res est, arcanis suis curationem promittunt facillimam. Debet autem diuersa luis grauitas, & ab hac pendens euentus plus minus periculosus ex sequentibus quam maxime aestimari. Primo omnium subsecundum iectum inspiciatur patiens, quod si iuuenile vel virile est, ac subiecta temperamento pollet sanguineo beneque valente, facilius tolerabit morbum, quam quidem cholerici, pituitosi minusque bene valentes, vt infantes, pueri, senes. Exceptionem tamen patitur regula in feminis, quae licet viris longe imbecilliores sint, plerumque tamen cum morbo facilius, quam illi colluctantur, quamdiu menstruum tributum soluunt. Melius quoque succedit curatio vernali & aestiuo, quam autumnali & hiemali tempore, melius in locis calidioribus & meridionalibus, quam in humidis septentrionalibus, sub australi tempestate constitutis: vnde multi ex Germania in Galliam concedentes facilius a malo liberantur, non quod in Gallia omnes praestantiores essent medici, sed potissimum, quod ibidem regnans temperata coeli temperies curationi quam maxime fauet. Deinde per se cuique patet, luem incipientem facilius recipere sanationem, quam quae diutius inhaerendo iam altiores egit radices. Neque tamen vnquam desperandum, aut lue inueterata laborantes plane deserendi sunt, sed remedio mitiori nihil proficiente ad fortius progrediendum, & contra a fortioribus interdum ad leniora, iuxta aegri constitutionem, transeundum est: qua ratione insperata saepe salus obtinetur vti egregium prostat exemplum apud FERNELIVM cap. XV. in Dominis de Mesieres. §. XIII. Ne tamen artifex in cognoscendo morbi exitu decipia- „ sicundum tur, respiciendi sunt diuersi morbi gradus, siue symptoma gradus morbi. tum complicatorum vehementia, vti iam pridem tulit vsus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
