Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 156
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum itaque, quod, qui in primo tantum gradu, ceu in limine constituti gonorrhoea virulenta, fluore albo maligno, bubonibus, testium tumore, &inde ortis capitis artuumque doloribus nocturnis vexantur, adeoque vitium in fluidis tantum habent, facile ad sanitatem reducantur. In secundo gradu, sub quo penis &faucium vlcera, pustulae &furunculi per totum corpus diffusi, quos variolas magnas dicunt, aliaque vlcera externa comprehenduntur, &vbi iam solidae corporis partes labe quadam afficiuntur, curatio quidem admittitur, sed longe difficilior est, nisi aliae eam circumstantiae, vt vitae genus, vires aegrotantis &morbi complicati plane prohibeant. Maximus, isque tertius gradus, qui cariem ossium, profundiorem palati, ossiumque nasi &pulmonum exulcerationem, comites habet, vitae minatur periculum, &concepta salutis spes merito euanescit. Quo enim nobiliores sunt partes, quae corrumpuntur, &quo magis muniis ad vitam necessariis destinatae, eo grauius est a lue periculum; quod similiter dicendum est de partibus quibusuis aliis, quae remediis parum obuiae ferro, si opus est, exscindi nequeunt. Pari ratione, si corpus laborantis impurum sit, &scorbuticis infectum humoribus. aut viscera quaedam praecipua, vt pulmones, lien, hepar, vterus corrupta, conclamata sunt prope omnia, quia tum temporis heroicum saliuationis remedium tuto adhiberi vix potest: vnde fit, vt morbus per se non semper lethalis vitam multiplici ratione aufferat. Nonnulli enim, qui simul scorbuto &viscerum imi ventris corruptela laborant, hydrope, nonnulli, quorum pulmonibus vlcerosa insidet labes, phthisi &hectica consumuntur; quidam alii, quorum ossa ichor venenatus carie erodit, cruciatu intoleraibli pereunt, quidam sphacelo, cancro palati &uteri extinguuntur, putridumque &lacerum cadauer tandem abiicitur, pabulum sane ingratum, &vix vermibus iucundum.