Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 162
Unproofread scanNot analysed yet
)Huc spectant medicamenta ex argento viuo parata, quae reuera specificum rebellis huius luis antidotum suppeditant, eo quod praeter mercurium in vniuersa rerum natura nec certius neque efficacius detur remedium, quod subtilitate sua tenerrima, penitius in intimos corporis recessus penetrando, tenacem, viscidum &in tubulis quasi coagulatum humorem tam potenter resoluat fluxilemque reddat, &ad congruum emunctorium, palati &faucium glandulas, ad faciendam ibi excretionem, propellat. Prostant autem varii, mercurium ad saliuationem adhiVetebendi modi, quos breuiter strictimque indicabimus. res per suffimenta, mercurium in vapores resoluendo, curationem morbi peragere contenderunt, sed minus commode, quia crassi densique hi vapores neruoso generi sunt inimici. Tutior, isque frequentior est vsus per vnguenta, quibus argentum viuum probe subactum corpori applicare solent. Atque haec methodus in Gallia maxime hactenus obtinuit, &a chirurgis ibidem degentibus hac potissimum ratione instituitur: vnguentum rosatum &pomatum, aequali ad vnciam portione sumtum cum vncia mercurii viui, in sufficiente quantitate terebinthinae exstincti intime miscetur, additis pro lubitu olei lauendulae guttis decem, &dimidia balsami Peruuiani drachma: quo vnguento iuncturae pedumque malleoli, &genua quoque, si opus est, matutino tempore &ventriculo a cibis vacuo ad fornacem per tres quatuorue dies probe inunguntur, donec saliuae sequatur profluuium; non omisso interea decocti lignorum temperatioris vsu. Sunt dein ex medicis &chirurgis peritioribus nonnulli, qui saliuationis cura per inunctionem seposita in rebelliori malo tutiorem existimant modum, per mercurialia interne sumta saliuae fluxum promouendi, atque hac methodo vtuntur. Mercurii dulcis rite parati quatuor vel quinque grana, cum cum antimonii diaphoretici &cancrorum lapidum eadem quantitate in puluerem redacta cum conserua rosarum in iusculo auenaceo, vel infuso theiformi propinant, augendo circa alterum diem mercurii dosin ad duo vel tria grana, &paullatim ita adscendendo, donec ad drachmam dimidiam peruentum sit, &saliuae fluxus oriatur, qui in nonnullis, praesertim sensibilioribus, septimo, in aliis nono vel vndecimo die incipit.