# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 163

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/163

Quodsi vero in corporibus natura segnioribus, torpidioribus & phlegmaticis non ex voto succedit operatio, tum per aliquot dierum spatium subiungitur externa mercurii inunctio; vnde saliua tam largo prodit flumine, vt saepe ad duas vel tres mensuras eius accedat quantitas. Tum vero abstinendum est ab vlteriori tam interno quam externo mercurialium vsu nihilque, saliuae fluxu rite procedente, innouandum, sed potius curandum est, vt abacto omni frigore aeger in temperate calido seruetur regimine, quod peragendae huic curae accommodatissimum est; sicut etiam ideo aequabilem veris temperiem quam maxime eidem fauere deprehendimus. Deinde fructus vitentur horaei, ne diarrhoea excitetur, potus sumatur nunquam frigidus, neque bibantur cereuisiae, multo minus spirituosa, sed potus loco decoctum radicis chinae, scorzonerae, & glycyrrhizae cum passulis adhibeatur. Atque haec saliuatio per duas vel tres circiter hebdomades tamdiu est continuanda, donec clara & limpida ex ore saliua profluat, nec amplius molestissimus oris foetor obseruetur. vt corpus ad Praparatio At vero, quum multum omnino referat, Jaliuatio generosam saliuationis curam rite praeparetur, primo omnium nem. hoc fine sanguinis missio in plethoricis instituenda & corrigentibus remediis humorum impuritas emendanda est: cui vsui praeter decocta temperatiora diluentia & pulueres absorbentes leniter diaphoreticos, praecipue inseruiunt laxantia supra praescripta, vt iisdem superfluae serosae sordes ex habitu corporis exterminentur. CAr

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
