# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 164

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/164

CAVTELAE ET MONITA PRACTICA. N omni venereae luis curatione rite instruenda nunquam Icerte non corporum laborantium habenda est ratio, ita vt debiles, pueros & mulieres, praesertim grauidas, a robustis & valentioribus discernendo videamus, quae vtrisque pro diuersa corporis constitutione conueniat sanatio. Nec minori opus est cautione, vt malum recens & inueteratm multisque grauioribus stipatum symptomatibus distinguamus: siquidem diuersus morbi gradus, diuersam requirit curationem, eamque vel remediis mitioribus, vel vehementioribus perficiendam. Atque vtilissima haec monita nisi exacte obseruentur, periculum est, ne vel aegrotos sine ope miseros a nobis dimittamus, vel in maiorem praecipitemus perniciem. II. Speciatim vero heroica saliuationis cura, nisi recte administretur, funestum sortitur euentum: quare multae sunt cautiones tam ante eius vsum, quam sub ipsa cura obseruandae. Quando igitur lues in corpus incidit cacochymicum & scorbuticum, obseruatio paullo subtilior adhibenda est, ante quam saliuationem intendamus. Quodsi enim impura eiusmodi corpora mercurialibus velimus tractare, ipsisque saliuam mouere, longe deteriora fiunt symptomata, quia mercurius salibus adsociatus valde rodentem acquirit facultatem. Tutius itaque in hunc modum procedere iuuabit: euacuatis prius cum laxante mannato & rhabarbarino primis viis, serum lactis dulce cum succis herbarum antiscorbuticarum, cochleariae, fumariae, beccabungae, nasturtii aquatici impraegnatum, vel etiam decoctum lignorum temperatius cum lacte mixtum per integri mensis decursum bibatur; & postea demum ad decocta iignorum sudorifera, vel etiam, si necessitas vrget, Similis cautela adhibenda ad mercurialia deueniatur. est in iis, qui ex viris ad affectiones spasmodico hypochondriacas, ex feminis ad passiones hystericas, siue ex vtroque sexu ad effrenes sanguinis congestiones, eiusdemque per nares haemorrhoides & pulmones euacuationes sunt dispositi, quibus omnibus sola saliuatio nunquam conducit. Multo vero minus in illis debet suscipi, qui viscera qualicunque labe affecta habent, quia metus est, ne auctis inde obstructionibus ad lethum ducantur aegri. §. III. in subie. Deinde, corpora sicca & macilentiora non adeo bene ctis macilenferre solent mercurialia: quapropter insigne stratagema est, tioribus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
