# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 17

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/17

Genus quoque vitae interdum huic malo causam praebet antecedentem. Sic maxime nautas eodem corripi obseruamus, qui longis & diuturnis nauigationibus detenti non nisi humido aere circumdantur, simulque crasso, salso ac duro victu se nimis onerant. Morbus noster deinceps etiam non raro est castrensis, eam maxime ob rationem, quod milites in castris degentes nulla diaetae victusque ratione habita aquas stagnantes & potus genera saepenumero corrupta, cibos crudos & interdum semiputridos, panem situ obductum & lardum rancidum ingerunt, corpora impuro humido, praesertim per noctem frigido exponunt aeri, nimiisque vigiliis, excubiis, ac inedia defatigantur ac vires prosternunt. Qua de re exstat insignis locus apud OLAVM MAGNVM lib. de regionibus septentrionalibus XVI. cap. 51. qui huc transscribi meretur: ex cibis, inquit, piscibus, carne, sule & susfitu maceratis, esculentis frigidis & crudis, ac pane non probe pisto, morbus ille horrendus castrensis & a vulgo Scherbock dictus incrudescit, quo fauces & gingiuae putrescunt, veniriculus diris cruciatibus torquetur dentes stupent & vacillant. &c. HOECHSTETERVS pariter obs. med. decad. VII. cas. X. p. 162. de scorbuto, tanquam militari morbo, in media Germaniae parte olim grassato, longam recenset obseruationem, cuius praecipua momenta huc allegare lubet: Postquam Rex Sueciae anno 1634. vrbem imperialem Augustam Vindelicorum armis suis subiecerat, milites in civium aedes locati febrem militarem ardentem malignam cum delirio & petechiis junctam, qua etiam milites caesarei laborarunt, in vrbem intulerunt, vt ingens inde multitudo succubuerit. Hoc vero morbo circa brumam remittente, plurimi ciuium de lassitudine, grauitate & ambulandi impotentia con(Hoffm. Syst. T. IV. P. 5.) conquerebantur: neque poterant stare erecti ob crura rigida, dura, & dolorosa, quibusdam intumescentia, quibusdam contabescentia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
